category: 3. choral
publisher: Musica Sacra Edition, PL
Falls of Jesus Christ for mixed choir
1. Quis credidit auditui nostro?
listen
2. Vere languores nostros
listen
3. Omnes nos quasi oves erravimus
listen
”Quis credidit auditui nostro? Et brachiumDomini cui revelatum est ? Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti: non est species ei neque decor et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum, despectum et novissimum vi-rorum, virum dolorum, et scientem in-firmitatem, et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputa-vimus eum.
Isaiae 53, 1-3.
Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, et nos pu-tavimus eum quasi leprosum, et percus-sum a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Isaiae 53, 4-5.
Omnes nos quasi oves erravimus, unus-quisque in viam suam declinavit et po-suit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus co-ram tondente se obmutescet, et non aperit os suum.
Isaiae 53, 6-7